- CENTENA
- CENTENAin lege 3. Codicis Theodosiani de Cohortalibus et lege 7. eodem. Codicis de Agent. in rebus, dignitas Centenarii seu gradus in Schola Agentium in rebus, ad exemplum militiae armatae, proximus Principi agentium, apud Eund. In Decretione Chlotatii Regis alibique passim, Centena pars Comitatus est aut regionis, nam singuli Comitatus, Pagi seu Territoria, dividebantur olim in Vicarias, Vicaria in Centenas, Centena, in Decanias, in quibus minores Iudices erant Vicarii, Centenarii, Decani. Quod institutum ad latrones primum arcendos, auctore Chlotariô, exDecret. modo dicta, valuisse, colligit Car. du Fresne. Auctor certe est B. Rhenanus Rerum Germanic. l. 2. hodieque proxime Heidelbergam apparere Centeaae vestigium in aliquot locis, et manere vocabulum. His Centenarii, ut dictum, praeerant, quibus ipsi praeerant Comites, qui in vitam eorum ac mores inquirebaut, L. Langob. ac interdum cum iis in rebus maioris momenti consultabant, ut est in Capitulis Caroli M. l. 2. c. 28. Belli tempore, Centenarii munus erat, centenae suae milites in aciem educere, LL. Wisigoth. l. 9. tit. 2. §. 3. Praesertim vero eeorum cura fuit, ut districtus a lattonibus, furibus aut praedonibus, purgarent, ex Capitulis Caroli C. tit. 11. p. 111. Denique in publicis Actis interdum nomen, peri nde ac Comites, subsignabant, vide Cat. du Fresne Glossar. et in voce Centenarius: inprimis vero Iac. Cuiacium ad l. 1. Cod. de exaction. Tribut.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.